Et pour tous ceux qui voient ceci sur les ordis - que Sainte Claire prie pour vous!
Pages
▼
Saturday, 22 November 2025
Bonum Festum Sanctae Caeciliae
Christifidelibus lectoribus exopto./HGL
16 Septembris / Sextodecimo Kalendas Octobris
Romae item natalis sanctae Caeciliae, Virginis et Martyris, quae sponsum suum Valerianum et fratrem ejus Tiburtium ad credendum in Christum perduxit, et ad martyrium incitavit. Hanc Almachius, Urbis Praefectus, post eorum martyrium teneri, atque illustri passione, post ignem superatum, fecit gladio consummari, tempore Marci Aurelii Severi Alexandri Imperatoris. Ejus vero festum recolitur decimo Kalendas Decembris.
22 Novembris / Decimo Kalendas Decembris
Sanctae Caeciliae, Virginis et Martyris, quae ad caelestem Sponsum, proprio sanguine purpurata, transivit sextodecimo Kalendas Octobris.
No comments:
Post a Comment