Thursday 28 July 2016

De caelo, deque insulis deletis, in claris et in minus claris poetis suetice scribentibus


Patet ex Genovefae Villariorum* exemplo, quando delenda est insula, interdum habitantes nolunt eam deleri.

Ita et in Suecia, Holmiae, temporibus Augusti Strindberg. Qui autem poema scripsit dictum suetice "Esplanade-systemet".

"Här rifs för att få luft och ljus
är kanske inte det tillräckligt?"


Hic deletur aeris, luminis, spatiique causa - nonne illud sufficit?

Duo poetae minoris famae** sed melioris cantus responderunt negative.

Primus*** poeta quadam cantilena lepida et tristula cantavit poema cuius initium est "haec casa nostra fuit per multos Domini annos, quod forte vestigia reliquit ..." cuiusque finis autem "nunc trigesima quarta init in caelum."°

Deinde poetissa utens cantilena italica et languentior quam alia "Il ragazzo della via Gluck" cantavit "via felix iam non est, iam deleta est cum insulis ejus integris".

Quoad autem tregisimae quartae initerationem in caelum, majoris autem famae poeta Henricus Martinson, composuit opera cum Carolo Birgero Blomdahl, quae nominavit Aniaram. Sed spatialis navis quaedam est, quae habet nomen Aniarae? Magna est, civitatis adminus magnitudinis, inque ea religiones diversae, de quibus nulla extra haec opera cognita est, cum frenesi magna invocant nomina quae eas relinquunt sine spe, nam sibylla quaedam, quasi Kundry in operibus Wagnerianis dictis Parzifal, eis annuntiat iam non esse ... "Doris". Haec Doris autem nulla est alia quam Tellus, quam terra nostra, quam origo iam ante finem operum deleta incolarum Aniarae, sine spe regressi, quod per nimium oecumenismum omnes hae religiones huic sibyllae credunt, adhuc et sine spe adterrendu in planetam habitabilem alicuius alius stellae, nisi post generationes multas Lyrae.

Facile visu est, poetae populares multo ientiores esse quam sive Augustus, sive Henricus, sive Martinson, sive Strindberg.

Non modo cantilenae illorum suaviores sunt quam scansio sive declamatio Augusti Strindberg, quamque Aniara, iuxta qua et Parzifal percipitur harmonica, qui alias minus harmonicus est quam Lohengrin, quam Cantores Magistrales Nurembergenses, quam adminus partes Anuli, exempli gratia Equitatus Walkyriarum. Sed etiam sensus et melior et christianior est quam in poetis clarioris nominis.

De Caelo magis sperandum est nos et quaecumque nobis cara sint inire in gloriam aeternam, quam verendum ne Nimrodicum projectum quid (post alia Nimrodica projecta industriales et ab eis provocatum) ita male eveniat ut Aniara : nam Aniara non eveniet. Caelum non est vaccum infinitum, quod autem in Aniara fabulatur, sicut heliocentricorum nunc est mos.

Et de habitationibus pauperum, magis est flendum quam triumphandum, quando delentur, vel etiam viribus opponendum ne deleantur.

Et locutio popularis est "uti många Herrans år" quae praeservat sensum plene Christianum annos quae nunc post incarnationem Domini sunt, Domini esse annos.

Ioannes Georgius°° Lundahl
ex Bibliotheca Universitaria
Nemetodurica
Sanctorum Nazarii et Celsi
die 28.VII A.D. mmxuj

* Genevilliers.

** Anna Magdalena (Anna-Lena) Löfgren, cantat ipsa, Olavus (Olle) Adolphson, cantatur per Petrum (Per) Myrberg. Hic autem majoris famae est quam ut cogitabam quando scripsi textum.

*** Adolphson cantatur ab anno Domini mcmlxiu, Löfgren cantatur ab anno Domini mcmlxuij.

° Originaliter eadem cantilena fuit a Stuarto Hamblen, decem annis ante, dicta "This Ole House". Haec secunda versio suetica nominatur "Trettifyran" = trigesima quarta.

°° Hans Georg suetice et germanice Ioannes Georgius.

No comments:

Post a Comment