Thursday, 22 August 2019

De Dacie decapsulatoribus


In Dacia, sepe substituunt aliud quid pro decapsulatore in ampulla cerevisie decapsulanda.

Non loquor de finibus a Trajano victis et sub Romam ductis, ubi tardius se dicebant in Wallachia sive Moldova sive Transsylvania, et hodie in Romania quod scribunt ipsi Rumânia. Set potius de finibus qui temporibus Augusti a Frothone rege pacifico recti sunt, qui et dicuntur Dania. Hic Parisius autem ad Sorbonense vel Navarrense collegium vel in genere in studio universali dicebant potius hunc regnum Daciam.

Quare substituunt aliud? Quia volunt scire aptitudinem uniuscuiusque aperiendi quam diversissimomodo ampullas cerevisie.

Dicunt, de quo suam ampullam aperire nequit, nimis iam eum bibisse.

Aperiunt ergo, cochleari, charta ephemeridis apte plicata, incensorio (potius Bic quam Zippo?), capsula alterius ampulle, et ampulla decapsulata cum capsula manu collata.

Daci ergo decapsulatores non adhibent? Certe, qui domi bibit, sive cerevisiam, sive aquam mineralem dulcem, quam vocant "sodavand", sive aliud cuius ampulla habet capsulam, voluntarie utit decapsulatore. Domi, non ita sepe nimis bibunt, et non ita sepe necesse est verificare si quis adhuc potest aperire ampullam.

Alia est et ratio quare decapsulatores domi relinquunt antequam in platea vel alias foras cerevisiam bibunt : sepe habent decapsulatores magni pretii, cum aliquo ioco vel sententia vel imagine que possessorem bene placet. Non volunt huiusmodi decapsulatores perdere. Ita, certatio nationalis vel quasi est, pro decapsulatore aliud substituere.

Ioannes Georgius Lundahl
Bibliotheca Parmentier
Cor Immaculatum Marie
sive Octava Assumptionis
vel die 22 mensis augusti AD 2019

PS Post signaturam correxi uno loco orthographiam./HGL

No comments:

Post a Comment