Tuesday, 13 December 2022

Bonum Festum Sanctae Luciae


Christifidelibus lectoribus exopto./HGL

Syracusis, in Sicilia, natalis sanctae Luciae, Virginis et Martyris, in persecutione Diocletiani. Haec nobilis Virgo, cum eam lenones, quibus, jubente Paschasio Consulari, tradita erat ut a populo castitati ejus illuderetur, ducere vellent, nullatenus per illos moveri potuit, nec funibus additis, nec boum jugis plurimis; deinde vero, picem, resinam ac fervens oleum nil laesa superans, tandem, gladio in gutture percussa, martyrium consummavit.

Sed quare vocabatur ille Paschasius? Nonne fefellit typographus? An est nomen quod cepit post conversionem? An Judaeus erat? Nescio./HGL

No comments:

Post a Comment