Thursday, 9 February 2023

Citatio Sancti Roberti de gratiam Dei erga non Catholicis


Respondeo: hoc argumentum solum probat, non adesse omnibus auxilium quo possing immediate convertu et credere; non tamen probat simpliciter defuisse aliquibus auxilium ad salutem. Possunt enim gentiles quibus nondum est evangelium praedicatum cognoscere per creaturas Deum esse, et proinde possunt a Deo per gratiam praevenientem excitari ad credendum de Deo, quia est, et quod, inquirentibus se, remunerator sit; et ex tali fide excitari possunt eodem dirigente et adjuvante Deo ad orandum et eleemosynas faciendas, et eo modo impetrandum a Deo majus fidei lumen, quod Deus per se, vel per angelos, vel per homines facile communicabit.


St. Robert Bellarmine, De Gratia et Libero Arbitrio, Book II, Chap. 8

No comments:

Post a Comment