Wednesday, 25 November 2026

Bonum Festum Sanctae Catherinae


Christifidelibus lectoribus exopto./HGL

Alexandriae sanctae Catharinae, Virginis et Martyris, quae, ob fidei Christianae confessionem, sub Maximino Imperatore, in carcerem trusa, et postmodum scorpionibus diutissime caesa, tandem capitis obtruncatione martyrium complevit. Ipsius corpus, in montem Sinai mirabiliter ab Angelis delatum, ibidem, frequenti Christianorum concursu, pia veneratione colitur.

Memum inveni, in Libro Facierum, de hac sancta.

Maximus imperator et servus eius:

S.
Habemus unam Christianam et quinquaginta philosophos.
M.I.
Debet facile esse.

Post horam.

M.I.
Et ...?
S.
Habemus quinquaginta Christianos et unam, eam primam.

No comments:

Post a Comment