Wednesday, 29 January 2025

Bonum Festum Sancti Francisci Salesii


Christifidelibus lectoribus exopto./HGL

[28.XII] Lugduni, in Gallia, item natalis sancti Francisci Salesii, Episcopi Gebennensis* et Confessoris; quem, doctrina et flagrantissimo in convertendis haereticis zelo praeclarum, Alexander Papa Septimus in Sanctorum numerum retulit, et ipsius festivitatem quarto Kalendas Februarii, quo die sacrum illius corpus Lugduno Annesium, in Sabaudia, fuit translatum, agendam esse constituit. Eum Pius Nonus, Pontifex Maximus, Doctorem universalis Ecclesiae declaravit; et Pius Papa Undecimus omnibus Scriptoribus catholicis, qui diariis aliisve scriptis in vulgus edendis Christianam sapientiam illustrant ac provehunt et tuentur, caelestem Patronum dedit seu confirmavit.
[29.I] Sancti Francisci Salesii, Episcopi Gebennensis*, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, omnium Scriptorum catholicorum, diariis aliisve scriptis in vulgus edendis sapientiam Christianam illustrantium ac provehentium et tutantium, peculiaris apud Deum Patroni; qui migravit in caelum quinto Kalendas Januarii, sed hac die, ob Translationem corporis ejus, potissimum colitur.

* Hodie diceretur Genavensis.

No comments:

Post a Comment