Monday, 4 August 2025

Bonum Festum Sancti Dominici de Guzmán


Christifidelibus lectoribus exopto./HGL

6 Augusti:
In monte Thabor Transfiguratio Domini nostri Jesu Christi.
...
Bononiae* natalis sancti Dominici Confessoris, qui Ordinis Fratrum Praedicatorum Fundator exstitit. Hic vir, sanctitate et doctrina clarissimus, virginitatem perpetuo illibatam custodivit, et, ob singularem meritorum gratiam, tres mortuos suscitavit; cumque praedicatione sua compressisset haereses, ac plurimos ad religiosam et piam vitam instituisset, in pace quievit. Ejus autem festivitas pridie Nonas mensis hujus celebratur, ex constitutione Pauli Papae Quarti.

4 Augusti:
Sancti Dominici Confessoris, qui Ordinis Fratrum Praedicatorum Fundator fuit, atque octavo Idus mensis hujus in pace quievit.

Sanctum Dominicum hodie celebramus quia, die dormitionis eius, maius multo festum celebrare debemus./HGL

* Non Bononiae in Francia, sive Gesoriacum (Boulogne-sur-mer), sed Bononiae in regno Italie (Bologna) ubi conventio fratrum eius erat annis quando obiit.

No comments:

Post a Comment