Friday 22 November 2019

Bonum Festum Sanctae Caeciliae


Christifidelibus lectoribus exopto./HGL

22 Novembris / Decimo Kalendas Decembris. Sanctae Caeciliae, Virginis et Martyris, quae ad caelestem Sponsum, proprio sanguine purpurata, transivit sextodecimo Kalendas Octobris.

16 Septembris / Sextodecimo Kalendas Octobris. Romae item natalis sanctae Caeciliae, Virginis et Martyris, quae sponsum suum Valerianum et fratrem ejus Tiburtium ad credendum in Christum perduxit, et ad martyrium incitavit. Hanc Almachius, Urbis Praefectus, post eorum martyrium teneri, atque illustri passione, post ignem superatum, fecit gladio consummari, tempore Marci Aurelii Severi Alexandri Imperatoris. Ejus vero festum recolitur decimo Kalendas Decembris.

No comments:

Post a Comment