Friday 4 August 2023

Bonum Festum Sancti Dominici


Christifidelibus lectoribus exopto./HGL

Sancti Dominici Confessoris, qui Ordinis Fratrum Praedicatorum Fundator fuit, atque octavo Idus mensis hujus in pace quievit.

[6 Augusti] Bononiae natalis sancti Dominici Confessoris, qui Ordinis Fratrum Praedicatorum Fundator exstitit. Hic vir, sanctitate et doctrina clarissimus, virginitatem perpetuo illibatam custodivit, et, ob singularem meritorum gratiam, tres mortuos suscitavit; cumque praedicatione sua compressisset haereses, ac plurimos ad religiosam et piam vitam instituisset, in pace quievit. Ejus autem festivitas pridie Nonas mensis hujus celebratur, ex constitutione Pauli Papae Quarti.

(Quia Dominicus de Guzmán sive Oxomensis requievit in die transfigurationis, quae est festivitas Domini, non Dominici, tertio die ante celebratur.)

No comments:

Post a Comment