Friday, 13 May 2022

Bonum Festum Sancti Roberti Bellarmini


Christifidelibus lectoribus exopto./HGL

Sancti Roberti Bellarmino, e Societate Jesu, Cardinalis atque olim Episcopi Capuani, Confessoris et Ecclesiae Doctoris, cujus dies natalis decimo quinto Kalendas Octobris recensetur.

Est etiam festum mariale, dupliciter:
1) Romae Dedicatio Ecclesiae sanctae Mariae ad Martyres, quam beatus Bonifatius Papa Quartus, expurgato deorum omnium veteri fano, quod Pantheon vocabatur, in honorem beatae semper Virginis Mariae et omnium Martyrum dedicavit, tempore Phocae Imperatoris. Ipsius vero Dedicationis annuam solemnitatem postmodum Summus Pontifex Gregorius item Quartus ab universa Ecclesia, et in honorem quidem omnium Sanctorum, Kalendis Novembris agendam esse constituit.
2) necnon, memoria revelationis ad Fatimam in dioecesi Aurenensi primae.

No comments:

Post a Comment