Saturday, 24 June 2017

Bonum festum Sancti Ioannis Baptistae


Christifidelibus lectoribus exopto./HGL


Nativitas sancti Joannis Baptistae, Praecursoris Domini, ac sanctorum Zachariae et Elisabeth filii, qui Spiritu Sancto repletus est adhuc in utero matris suae.

Romae commemoratio sanctorum plurimorum Martyrum, qui a Nerone Imperatore, ut a se incensae Urbis odium averteret, calumniose accusati, diverso mortis genere jussi sunt saevissime interfici. Horum siquidem alii, ferarum tergis contecti, laniatibus canum expositi sunt; alii crucibus affixi; aliique incendio traditi, ut, ubi defecisset dies, in usum nocturni luminis deservirent. Erant hi omnes Apostolorum discipuli, et primitiae Martyrum, quas Romana Ecclesia, fertilis ager Martyrum, ante Apostolorum necem transmisit ad Dominum. ...

No comments:

Post a Comment