Sunday, 20 July 2014

Grammatica et Logica de Canone Celeberrimo Concilii Tridentini

Praeterea* ad coercenda petulantia ingenia decernit, ut nemo, suae prudentiae innixus, in rebus fidei et morum ad aedificationem doctrinae Christianae pertinentium, Sacram Scripturam ad suos sensus contorquens, contra eum sensum, quem tenuit et tenet sancta mater Ecclesia, cuius est iudicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum Sanctarum, aut etiam contra unanimen consensum Patrum, ipsam Scripturam Sacram interpretari audeat, etiamsi huiusmodi interpretationes nullo umquam tempore in lucem edendae forent. Qui contravenerint, per Ordinarios declarentur, et poenis a iure statutis puniantur.


Nota duo: primum, quod ly "ut nemo" principaliter non est ad "suae prudentiae innixus", quia tunc esset "suae prudentiae innitat" or "inniti audeat", sed solum circumstantialiter est ad "suae prudentiae" quia "innixus" est participium et subordinatur sub ly "interpretare audeat"; et secundum notandum, quod prohibitio haec non est contra eos qui contra sensum loquuntur quem "ecclesia nunc tenet quamuis antea non tenuit", sed contra eos qui loquuntur contra eum sensum quem Ecclesia "tenuit atque tenet", scilicet per saecula, ut patet per ly "aut etiam contra unanimen consensum Patrum".

Sin autem aliquo tempore "Ecclesia, cuius est judicare de vero sensu et interpretatione Scripturarum Sanctarum," ipsa sit quae interpretari audeat contra sensum "quem tenuit [...] Ecclesia" scilicet adminus antea, "aut etiam contra unanimem consensum Patrum, tunc hic casus non praevisus fuit ab illo consilio. Sed bene mihi videtur illud sanctum concilium interpretari si dicitur: quodcumque audeat interpretari Scripturas contra sensum quem tenuit Ecclesia, vel contra unanimem sensum Patrum, non est Ecclesia, non potest esse Ecclesia, quia eius quasi dignitarii sunt ab illo consilio in hoc ipso canone puniandi per Ordinarios.

At si dixerint aliqui, accipere longissimas aeones aetatis terrae vel universi, subvertere ordinem quo ante creavit Deus terram quam lucem visibilem et ante lucem visibilem quam solem, vel et accipere quod in praeclaro illud momentu Iosues non revera solem ordinavit cessare ambitum circa terram sed potius terram cessare ordinaverit cessare de gyro circa seipsam,** haec accipere et huiusmodi non condemnatum esse, quia re agitur de scientia potius quam de rebus fidei et morum ad aedificationem doctrinae Christianae pertinentium, ipso facto, ipso dicto et absolvunt eos qui interpretantur contra sensum quem "nunc tenet sed non antea tenuit" Ecclesia.

Sed dato quod essem culpabilis - quod non do - et dato etiam quod Ordinarius tenens Heliocentrismum et Darwinicam Explicationem de diversitate generum entium non esset culpabilis - quod etiam non do - hic Ordinarius (si sit!) per hunc canonem nullum jus recepit me clanculum et furtim exponendi maledictionibus excommunicationis*** ad correctionem per me faciendam, sed solum me aperte excommunicandi vel minoribus poenis puniendi, eas quas statuit jus.

Ioannes Georgius Lundahl
Bibliotheca Pompidoliana
Dominica VI (?) post Pentecosten
et Sancti Eliae Prophetae in monte Carmelo
Tertiodecimo die Kalendas Augusti.

* Canons and Decrees of the Council of Trent
The Fourth Session
Celebrated on the eighth day of the month of April, in the year 1546.
English translation by James Waterworth (London, 1848)
http://www.bible-researcher.com/trent1.html


** Quamutsi justi esset velle uni imperare et verbaliter alium vel alia duo jubere, secundum errorem communem, vel quamutsi verba Iosues nulla editio et nullus textus receptus Sacrae Scripturae dedisset recta ut ea dixit.

*** Vel et utendo kabbala - quia in ecclesia Sancti Iohannes de Malta Aquis Sextiis vidi vel audivi paroechiam habituram cursum introductionis in kabbalam.

No comments:

Post a Comment