Sunday, 19 July 2015

Mythus de Baccho

potest esse historia Moyses, non ut revera fuit, sed ut a paganis post facta et multas peripetias retenta est.

Prima indicatio est nomen, quia Mises non longe distat a Moyse, nunc autem Dionysus sive Bacchus dicitur, mihi videtur a Pausania, et nominatus Mises. Et fuisse de origine Aegyptiaco.

Secunda indicatio est calumnia contra Hebraeos qui a quibusdam paganis dicebantur esse cultores et adoratores Bacchi.

Tertia indicatio, et Moyses et Bacchus habuerunt baculum.

Quarta indicatio, et Moyses et Bacchus postulabant quid de quodam tyranno, qui noluit et qui punitus est.

Quinta indicatio, et Moysen et Bacchum filia tyranni quodammodo adamaverunt - sed in casu Moyses hic tyrannus fuit alius quam ille de quo Moyses postulavit, et amor filiae Pharaonis perfecte honesta fuit.

Sexta indicatio, et Pentheus et Pharao puniti sunt in masculo poisteritate, in filio sive nepote, per proximi mortem.

Septima indicatio, et Moyses et Bacchus conduxerunt quodammodo exodum e potestate tyranni.

Illae indicationes sunt per comparationem imperfectae similitudinis. Nunc hae erunt per comparationem differentiae:

Octava indicatio : si Bacchus minus honestus est quam Moyses, et multo, Aegyptii et forsitan Hyksos (praesertim si Amalecitae fuerunt) habuerunt animum Moysis calumniandi.

Nona indicatio : si Bacchus nihilominus ut deus colebatur et non ut cacodaemon exsecrabatur a paganis, est forsitan quod, adminus si Hyksos venerunt post Exodum, eorum expulsatio fiebat per Pharaones qui honorabant memoriam Moysis, quia Ahmoses et Thutmoses uterque per nomen regale eum honorabat. Et liberati sunt de Hyksos.

Decima indicatio : si Bacchus in mytho Graeco non tantum per Aegyptum ambulans operabat miracula vini quam potius alias, et si Pentheus videtur non esse Pharao sed alias quam in Aegypto tyrannidem egisse, est quod oblivisci voluerunt Aegyptii, et partim obliti sunt.

Decima prima indicatio : si baculus Bacchu non aquam ex petra sed vinum produxit ex aqua, partim est mala comprehensio phraseos "totus fluvius ruber fuit", partim est quia gens Hebraeorum per quadraginta annos quasi in deserto sabbatizans Aegyptiis videbatur quod hodie dicunt quidam "irresponsabilis".

Decima secunda indicatio : per Mysen data est lex, et aquam et receperunt ab eo Hebraei. Sed dicunt Talmudistae : "lex ut aqua, Misna ut vinum, Gemara it vinum herbis mixtum". Per Bacchum aqua dicebatur facta esse vinum, per Chistum revera id factum est in Cana, ut melius dicendum sit : lex Vetus ut aqua, lex Nova ut vinum.

Ita, si Bacchi mythus falsa fuit memoria de Moyse ex partim vera quamvis obliqua fuit prophetia de Christo, qui vere maior erat Moyse et post eum venit.

His non obstantibus, mythus et cultus Dionysi ut a paganis habiti, immorales erant in se : solum in origine et prophetiae allegoria aliquid honestum, immo honestissmum videtur.

Iohannes Georgius Lundahl
Parisiis
Dominica Octava post Pentecosten
19-VII-2015

No comments:

Post a Comment