Wednesday, 16 November 2016

Propter dicentes meam esse propriam theoriam angelos mouere celestia corpora


Postilla de Genesi
http://www.corpusthomisticum.org/xgn01.html
Sive Aquinatis, sive ignoti auctoris, excerptum ex capite primo Geneseos.

Sequitur, dixit autem Deus, fiant luminaria in firmamento caeli.
Agitur de ornatu firmamenti, et quantum ad fieri, et quantum ad situm, et quantum ad motum, secundum quem est distinctio diei et noctis, et temporum, ibi, et dividant diem et noctem, et quantum ad effectum, ibi, ut luceant in firmamento.

Quantum igitur ad fieri et situm dicit, fiant luminaria in firmamento.
Hoc intelligatur de firmamento large, non de eo in quo sunt stellae fixae; quia in eo non sunt sol et luna. Sed accipitur firmamentum pro loco stellarum sive erraticarum sive fixarum. Ista autem luminaria quamvis nondum exprimantur propriis nominibus, exprimuntur tamen in suis effectibus. Unde sequitur, et dividant diem et cetera. Praesentia enim solis facit in hemisphaerio uno diem, et ejus absentia noctem. Item secundum ista non tantum est indicium diei et noctis, sed serenitatis et tempestatis, et ex interjectione diversarum nubium fiunt sol et luna diversi coloris, et ex diversis eorum coloribus deprehenditur serenitas vel tempestas, secundum illud quod dicitur, mane rubens caelum notat imbres: sero, serenum. Ratio vero est, quia quando sero rubet caelum, nubes sunt in oriente ad oppositum, ac ideo sol in mane invenit eas, et sibi propinquas dissolvit. Quando autem in mane sunt nubes longe a sole, et oppositae, non potest sol eas dissolvere, et ideo fit pluvia. Sunt etiam in tempora, nam secundum quod sol est in diversis signis, variantur tempora anni quatuor, atque in quolibet tempore stat sub tribus signis. Tempora autem sunt ver, aestas, autumnus, hyems. In vere stat sub ariete, tauro, geminis. In aestate sub cancro, leone, virgine. In autumno sub libra, scorpione, sagittario. In hyeme sub Capricorno, aquario, piscibus. Et sunt ista signa diversae portiones caeli, sub quibus suo motu pertransit sol in zodiaco; et denominantur sic a stellis, quae in illis portionibus sunt sitae secundum aliquam similitudinem ad illa ex quibus sumuntur ista nomina. Luna etiam sub istis signis diversificat tempora vel qualitates aeris. Sunt etiam in dies et annos. Nam suo motu diurno sol facit dies continue, et suo motu in orbe proprio et annuo facit annos, secundum quod movetur ab oriente in occidens in duodecim mensibus.

Postmodum describit ea, quantum ad effectum vel actum,
et intrinsecum, qui est ipsius luminaris in se, et extrinsecum, qui est in aliud.

Unde sequitur, ut luceant in firmamento caeli,
ut legatur intransitive, quasi dicat, quod est caelum:

et illuminent terram:
unde describitur et quantum ad actum interpolatum, qui est illuminare.

Et tunc subdit, fecit Deus duo luminaria.
Agitur de istis luminaribus distincte, postquam indistincte de illis actum est. Et primo agit de majoribus per se, secundo de minoribus per se, ibi, et stellas, et simul de utrisque ibi, ut luceant. Dicitur vero Deus fecisse duo luminaria magna, quia magna utique sunt ambo in se considerata: licet unum ad aliud relatum sit minus illo, ut luna quam sol: unde sequitur, et luminare minus, ut praeesset nocti. Sicut mons aliquis dicitur magnus absolute, et respectu majoris montis dicitur parvus. Luna ergo in se magna est, et aliter, cum decrescit, et aliter cum est integra, res disponit: cerebrumque augmentat pecorum, et animalium marinorum viscera, arborumque medullas et ossium, et sic est etiam virtute magna.

Luminare majus, ut praeesset diei.
Sol enim major est luna quantitate et virtute. Quod quantitate, patet ex eo, quia est a nobis remotior, et tamen apparet major: cum tamen a remotiori res videantur minores, sicut homo super campanile videtur, quantitate unius corniculae. In virtute etiam excedit, quia omnino illuminat et lunam et stellas, et vivificat omnia: unde dato quod stellae et luna etiam ex se luceant, tamen ex hoc apparet solaris lucis et virtutis suae excellentia, quia earum lumen sua praesentia absorbet.

Et stellas.
Agit de minoribus, quas posuit in firmamento, et ad illuminationis effectum; unde sequitur, et posuit eas in firmamento, ut lucerent super terram. Quod quidem dicit, non quia luceant super aquas, et in aere simpliciter, sed quia earum lux magis apparet in terra. Vel forte, quia radius non illuminat, nisi in aliquo solido impingat: atque ideo, quia terra magis solida est, ideo magis resultat lumen ab ea, vel circa eam, ut praeessent diei et nocti. Non respectu solis et lunae, sed respectu illuminationis,

propter quod sequitur:
et dividerent lucem ac tenebras,

non complete et integraliter,
sicut lux primo facta, vel sol: sed incomplete, quia incompletam illuminationem faciunt, quae sufficit ad necessitatem; nec est tanta, quod excludat animalium quietem. Lux enim magna est sensuum aperitiva, et sic cum somnus sit retractio et clausio sensuum, lux intensa quiescere non sinit: ideo est temperata de nocte, et commendatur ex hoc et aliis multis finibus.

Sequitur,
vidit Deus, quod esset bonum, et factum est mane et vespere dies quartus.

Si autem quaeritur,
utrum sol et luna et stellae differant specie ab ipsis orbibus et caelis: quamvis non possumus habere magnam super haec certitudinem, credo tamen, quod differant specie: et probatur ex Scriptura, quae dicit ea facta in quarta die, caelum autem in secunda. Non enim verisimile est, quod eadem specie fierent in diversis diebus. An vero inter se differant specie? Dicitur id facile sciri non posse: bene videmus tamen diversitatem effectuum, quia una stella infrigidat, alia inflammat; una humectat, alia desiccat. Ex qua diversitate possumus arguere diversitatem speciei, sed non certitudinaliter: nam videmus mirabiles diversitates in aquis, et tamen secundum philosophum, omnis aqua omni aquae est eadem specie. Videmus etiam mirabiles diversitates in vino: aliud est rubeum, aliud album, aliud dulce, aliud amarum etc.; et tamen omne vinum, omni vino idem specie dicitur, unde in omni vino consecratur: et omnis aqua eadem specie est omni aquae, unde in omni aqua baptizatur. Licet autem illud non sit demonstrabile, tamen est possibile. Si autem quaeritur, utrum sol et luna sint majora caeli luminaria? Respondetur, quod Augustinus movet hanc quaestionem libro 2 super Genesim ad litteram cap. 16, et refert opiniones quorumdam dicentium, aliquas stellas esse majores illis, licet propter earum majorem remotionem appareant minores. Et subdit dicant quicquid velint, nos credimus illa esse majora, quae magis commendat Scriptura; et certe hoc concedent nostris oculis, quod patet magis lucere ista duo super terram. Quaerit eodem libro cap. 15 Augustinus, utrum luna fuerit facta plena: et arguit, quod sic, secundum aliquos, quia non debuit esse imperfecta; et neutram partem asserit. Tamen Magister historiarum dicit, quod fuerit facta plena, quod probat per aliam translationem, quae dicit, luminare minus in inchoatione noctis: in principio autem noctis non apparet nisi plena, quia tunc est soli opposita diametraliter. Si tamen non fuit plena, non est inconveniens, quia ista imperfectio non esset in ea, sed in oppositione ad solem; in se enim fuit perfecta.

Quaerit etiam Augustinus de caelis,
an sint animati, libro 2 super Genesim cap. ultimo, et nihil determinat. Tamen Damascenus libro 2 inquit: nullus animatos caelos existimet: inanimati enim sunt et insensibiles.


Quod ad mentem et Sancti Thome et Episcopi Tempier non excludit eos esse motos ab angelis. Quamuis istud sepe subintelligitur a citantibus uerba hec "inanimati enim sunt et insensibiles." Vide enim hec sequentia:

Ad tertium sic proceditur.
http://www.corpusthomisticum.org/sth1065.html#31347
Videtur quod luminaria caeli sint animata. Superius enim corpus nobilioribus ornamentis ornari debet. Sed ea quae pertinent ad ornatum inferiorum corporum, sunt animata; scilicet pisces, aves et terrestria animalia. Ergo et luminaria, quae pertinent ad ornatum caeli.

2 Praeterea,
nobilioris corporis nobilior est forma. Sed sol et luna et alia luminaria sunt nobiliora quam corpora plantarum et animalium. Ergo habent nobiliorem formam. Nobilissima autem forma est anima, quae est principium vitae, quia, ut Augustinus dicit in libro de vera Relig., quaelibet substantia vivens naturae ordine praefertur substantiae non viventi. Ergo luminaria caeli sunt animata.

3 Praeterea,
causa nobilior est effectu. Sed sol et luna et alia luminaria sunt causa vitae, ut patet maxime in animalibus ex putrefactione generatis, quae virtute solis et stellarum vitam consequuntur. Ergo multo magis corpora caelestia vivunt et sunt animata.

4 Praeterea,
motus caeli et caelestium corporum sunt naturales, ut patet in I de caelo. Motus autem naturalis est a principio intrinseco. Cum igitur principium motus caelestium corporum sit aliqua substantia apprehensiva, quae movetur sicut desiderans a desiderato, ut dicitur in XII Metaphys.; videtur quod principium apprehendens sit principium intrinsecum corporibus caelestibus. Ergo sunt animata.

5 Praeterea,
primum mobile est caelum. In genere autem mobilium, primum est movens seipsum, ut probatur in VIII Physic., quia quod est per se, prius est eo quod est per aliud. Sola autem animata movent seipsa, ut in eodem libro ostenditur. Ergo corpora caelestia sunt animata.

Sed contra est
quod Damascenus dicit in libro II, nullus animatos caelos vel luminaria aestimet; inanimati enim sunt et insensibiles.

Respondeo dicendum quod
circa istam quaestionem apud philosophos fuit diversa opinio.

Anaxagoras enim, ut Augustinus refert Lib. XVIII de Civ. Dei,
factus est reus apud Athenienses, quia dixit solem esse lapidem ardentem, negans utique ipsum esse Deum, vel aliquid animatum.

Platonici vero posuerunt
corpora caelestia animata. Similiter etiam apud doctores fidei, fuit circa hoc diversa opinio.

Origenes enim posuit
corpora caelestia animata.

Hieronymus etiam idem sentire videtur,
exponens illud Eccle. I, lustrans universa, per circuitum pergit spiritus.

Basilius vero et Damascenus
asserunt corpora caelestia non esse animata.

Augustinus vero
sub dubio dereliquit, in neutram partem declinans, ut patet in II supra Gen. ad Litt.; et in Enchirid., ubi etiam dicit quod, si sunt animata caelestia corpora, pertinent ad societatem Angelorum eorum animae.

In hac autem opinionum diversitate,
ut veritas aliquatenus innotescat, considerandum est quod unio animae et corporis non est propter corpus, sed propter animam, non enim forma est propter materiam, sed e converso. Natura autem et virtus animae deprehenditur ex eius operatione, quae etiam quodammodo est finis eius. Invenitur autem corpus necessarium ad aliquam operationem animae, quae mediante corpore exercetur; sicut patet in operibus animae sensitivae et nutritivae. Unde necesse est tales animas unitas esse corporibus propter suas operationes. Est autem aliqua operatio animae, quae non exercetur corpore mediante, sed tamen ex corpore aliquod adminiculum tali operationi exhibetur; sicut per corpus exhibentur animae humanae phantasmata, quibus indiget ad intelligendum. Unde etiam talem animam necesse est corpori uniri propter suam operationem, licet contingat ipsam separari.

Manifestum est autem quod anima caelestis corporis non potest habere operationes nutritivae animae,
quae sunt nutrire, augere et generare, huiusmodi enim operationes non competunt corpori incorruptibili per naturam.

[Nota hic quod precessus scientie astronomice, necnon Tychonis Brahe observationes et posteriores hoc reliquit adminus dubium]

Similiter etiam nec operationes animae sensitivae corpori caelesti conveniunt,
quia omnes sensus fundantur super tactum, qui est apprehensivus qualitatum elementarium. Omnia etiam organa potentiarum sensitivarum requirunt determinatam proportionem secundum commixtionem aliquam elementorum, a quorum natura corpora caelestia ponuntur remota.

[Etiam hic.]

Relinquitur ergo quod de operationibus animae nulla potest competere animae caelesti nisi duae, intelligere et movere,
nam appetere consequitur sensum et intellectum, et cum utroque ordinatur. Intellectualis autem operatio, cum non exerceatur per corpus, non indiget corpore nisi inquantum ei per sensus ministrantur phantasmata. Operationes autem sensitivae animae corporibus caelestibus non conveniunt, ut dictum est. Sic igitur propter operationem intellectualem, anima caelesti corpori non uniretur.

Relinquitur ergo quod propter solam motionem.
Ad hoc autem quod moveat, non oportet quod uniatur ei ut forma; sed per contactum virtutis, sicut motor unitur mobili. Unde Aristoteles, libro VIII Physic., postquam ostendit quod primum movens seipsum componitur ex duabus partibus, quarum una est movens et alia mota; assignans quomodo hae duae partes uniantur, dicit quod per contactum vel duorum ad invicem, si utrumque sit corpus, vel unius ad alterum et non e converso, si unum sit corpus et aliud non corpus. Platonici etiam animas corporibus uniri non ponebant nisi per contactum virtutis, sicut motor mobili. Et sic per hoc quod Plato ponit corpora caelestia animata, nihil aliud datur intelligi, quam quod substantiae spirituales uniuntur corporibus caelestibus ut motores mobilibus. Quod autem corpora caelestia moveantur ab aliqua substantia apprehendente, et non solum a natura, sicut gravia et levia, patet ex hoc, quod natura non movet nisi ad unum, quo habito quiescit, quod in motu corporum caelestium non apparet. Unde relinquitur quod moventur ab aliqua substantia apprehendente Augustinus etiam dicit, III de Trin., corpora omnia administrari a Deo per spiritum vitae. Sic igitur patet quod corpora caelestia non sunt animata eo modo quo plantae et animalia, sed aequivoce. Unde inter ponentes ea esse animata, et ponentes ea inanimata, parva vel nulla differentia invenitur in re, sed in voce tantum.

Ad primum ergo dicendum
quod ad ornatum pertinent aliqua secundum proprium motum. Et quantum ad hoc, luminaria caeli conveniunt cum aliis quae ad ornatum pertinent, quia moventur a substantia vivente.

Ad secundum dicendum
quod nihil prohibet aliquid esse nobilius simpliciter, quod tamen non est nobilius quantum ad aliquid. Forma ergo caelestis corporis, etsi non sit simpliciter nobilior anima animalis, est tamen nobilior quantum ad rationem formae, perficit enim totaliter suam materiam, ut non sit in potentia ad aliam formam; quod anima non facit. Quantum etiam ad motum, moventur corpora caelestia a nobilioribus motoribus.

Ad tertium dicendum
quod corpus caeleste, cum sit movens motum, habet rationem instrumenti, quod agit in virtute principalis agentis. Et ideo ex virtute sui motoris, qui est substantia vivens, potest causare vitam.

Ad quartum dicendum
quod motus corporis caelestis est naturalis, non propter principium activum, sed propter principium passivum, quia scilicet habet in sua natura aptitudinem ut tali motu ab intellectu moveatur.

Ad quintum dicendum
quod caelum dicitur movere seipsum, inquantum componitur ex motore et mobili, non sicut ex forma et materia, sed secundum contactum virtutis, ut dictum est. Et hoc etiam modo potest dici quod eius motor est principium intrinsecum, ut sic etiam motus caeli possit dici naturalis ex parte principii activi; sicut motus voluntarius dicitur esse naturalis animali inquantum est animal, ut dicitur in VIII Physic.


Et hec ex condemnationibus Episcopi Tempier:

VII : 25 (212). Quod intelligentia sola uoluntate mouet celum.


Cum nota mea:

[VII:]25 (212) - Deus enim est qui sola uoluntate mouet totum celum.


Et:

XII:1 (92). Quod corpora celestia mouentur a principio intrinseco*, quod est anima ; et quod mouentur per animam et per uirtutem appetitiuam, sicut animal. Sicut enim animal appetens mouetur, ita et celum.**

...

XII:3 (102). Quod anima celi est intelligentia, et orbes celestes non sunt instrumenta intelligentiarum set organa, sicut auris et oculus sunt organa uirtutis sensitiue.

...

XII:6 (213). Quod natura que est principium motus in corporibus celestibus est intelligentia mouens. -Error, si intelligatur de natura intrinseca*, que est actus uel forma.


Cum notis meis:

Ad XII:1 et XII:6 *Hec fuit prima positio aquinatis, set emendauit credendo, sicut restat licitum intelligentia mouens esse principium extrinsecum habens orbes ut instrumenta, non ut organa.

Ad solum XII:1 **Appetens enim deum qui tunc esset primus mouens solum inquantum summum bonum desideratum et non actiue, quod falsum est.


Non condemnauit angelos mouere corpora celestia ut principium extrinsecum, uel coniunctum ut mouens ad motum, non condemnauit celum totum moueri a Deo ut ab eum uoluntate mouenti.

Patet autem propter simultaneitatem cum Thoma Aquinate, propterque similitudinem idearum cum aliqua condemnata, non esse per obliuionem quod Stephanus Tempier eas theses non condempnauit, set quia eas non iudicauit condempnabiles.

Hans Georg (Ioannes Georgius) Lundahl
Bibliotheca Vniuersitaria
Nemetoduri
in die Sancte Gertrudis Virginis
16.XI.2016

No comments:

Post a Comment