Wednesday, 16 November 2016

Quaesiui an contra patres loquutus sim, dicendo de Turri Babel quod sit intenta ut navis spatialis?


Et consultaui quid dixerint Sanctus Augustinus, necnon, aut Sanctus Thomas, aut ignotus homo quem eum putauerunt multi legentes ante.

Sancti Augustini
QUESTIONUM IN HEPTATEUCHUM LIBRI SEPTEM
http://www.augustinus.it/latino/questioni_ettateuco/index2.htm


Ad sinistram cliccandum est in signum dictum "liber 1".

Quid est:
Hic coepit esse gigans super terram.

18. (10, 8)
Quaeritur quomodo dictum sit de Nembroth: Hic coepit esse gigans super terram; cum gigantes et antea natos Scriptura commemoret. An forte quia post diluvium novitas generis humani reparandi denuo commemoratur, in qua novitate hic coepit esse gigas super terram?

De Phalech,
quomodo in diebus eius divisa sit terra.

19. (10, 25)
Quaeritur quid sit: Et Heber nati sunt filii duo; nomen unius Phalech, quia in diebus eius divisa est terra; nisi forte in diebus eius linguarum illa diversitas exstiterit, per quam factum est ut gentes dividerentur.

Quod ait:
Et erat omnis terra labium unum.

20. (11, 1)
Et erat omnis terra labium unum, quomodo hoc potest intellegi, quando superius dictum est quod filii Noe, vel filiorum eius distributi essent per terram secundum tribus et secundum gentes, et secundum linguas suas 12, nisi quia per recapitulationem postea commemorat quod prius erat? Sed obscuritatem facit quod eo genere locutionis ista contexit, quasi narratio de iis quae postea facta sunt, consequatur.

Quod ait:
Aedificemus nobis turrem cuius caput sit usque in caelum.

21. (11, 4)
Venite, aedificemus nobis civitatem, et turrem cuius caput erit usque in caelum. Si hoc se posse crediderunt, nimium stulta audacia et impietas deprehenditur. Et quia ob hoc Dei vindicta secuta est, ut eorum linguae dividerentur, non absurde hoc cogitasse creduntur.

Quibus dicat Dominus:
Venite descendamus et confundamus linguam eorum.

22. (11, 7)
Venite, descendamus, et confundamus ibi linguam eorum, ne audiat unusquisque vocem proximi; utrum ad Angelos Dominus hoc dixisse intellegitur? An secundum illud accipiendum est, quod in exordio libri legitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram 13? Nam et quomodo postea dicitur singulari numero: Quia ibi confudit Dominus labia terrae 14; sic et illic cum dictum esset: Faciamus ad imaginem nostram; in consequentibus tamen non dictum est: Fecerunt, sed: Fecit Deus 15.

"Ignoti autoris" vel Sancti Thomae Aquinatis
Postilla in libros Geneseos
a capite VI ad caput XI
http://www.corpusthomisticum.org/xgn06.html#90284


Erat autem terra labii unius.
Hic redit ad narrandum causam divisionis linguarum, quae fuit culpa superbiae aedificantium urbem et terram Babylonis. Et primo refertur culpa, secundo justitia Dei culpae illius punitiva et superbiae intentionis eorum dissipativa, ibi: descendit autem dominus. Dicit igitur, labii unius. Labium et lingua sumuntur hic pro linguae effectu, id est, pro loquutione, eo modo quo per causam effectus significatur.

Cumque proficiscerentur de oriente, invenerunt.
An omnes tunc simul recesserunt et in Sennaar insimul venerunt, an solum principaliores ex eis cum aliquibus sibi annexis, non plene claret ex hoc loco. Licet enim infra dicatur, scilicet quod inde de Babylone dispersit eos dominus in universas terras, hoc potest dici, aut quia causa dispersionis omnium fuit ex illo loco, aut quia principaliores ibi erant et inde dispersi sunt, et in eorum divisione et dispersione divisae sunt gentes, quarum ipsi erant duces; quia nec alia potest dari ratio quomodo tunc omnes discesserunt de Babylone. Non est enim dubium quin plures ibi tunc temporis remanserint. Refert autem Magister quod Philo in libro quaestionum super Genesim narrat, quod ex tribus filiis Noe, adhuc ipso vivente, fuerunt viginti quatuor millia virorum praeter parvulos et mulieres. Sed videtur quod longe plures fuerunt. Noe enim, secundum literam nostram et Hebraicam, vixit usque ad exitum Abrahae de domo patris sui. Nam a diluvio usque ad ejus exitum computantur trecenti septuaginta duo anni. Noe autem vixit ultra hunc numerum per tres annos. Tempore autem illo facta erat grandis populatio Chananaeorum et diversarum gentium et regnorum. Praeterea populus Israel in minus quam ducentis annis multiplicatus est in Aegypto usque ad sexcenta millia virorum praeter parvulos et mulieres. Quid ergo mirum si in trecentis quinquaginta annis Noe sit facta multiplicatio longe ultra viginti quatuor milia virorum?

Invenerunt campum, idest planiciem, in terra Sennaar.
Possibile est quod duabus ex causis de oriente recesserant. Primo scilicet ut magis accederent ad medium terrae habitabilis, ut exinde possent melius circumquaque diffundi, et regi a principalioribus, quasi in medio populorum regendorum manentibus. Secundo ut redirent ad terram in qua manserant Adam et primi patres eorum. Quacumque autem ex causa fuerit, est notandum quam mirabili ordine variavit Deus principales sedes patrum et divini cultus, et regnorum mundi. Nam primo fuit in Paradiso. Secundo creditur fuisse in Hierusalem sive circa Hebron, ubi et Adam legitur esse sepultus. Tertio faciente domino quod arca post diluvium versus orientem subsideret, fuit in oriente. Quarto rediit circa Hierusalem, licet tunc aliquamdiu fuerit in Aegypto. Deinde sub Christo cultus Dei diffusus in omnes, quantum tamen ad principalem sedem per Graecos venit ad Latinos, exinde rediturus ad omnes, et praecipue ad Judaeos.

Dixitque alter ad proximum suum, venite et cetera.
Non est credendum quod Sem et ceteri sancti patres illius temporis in hoc consenserunt, et quamquam aliquis ex eis ad opus extrinsecus compelli potuit, praecipue cum videatur quod Noe adhuc viveret: quia secundum literam nostram, a diluvio usque ad ortum Phaleg in cujus diebus divisa est terra, non sunt nisi anni centum triginta et unus: et usque ad mortem ejus sunt trecenti quadraginta: Noe autem post diluvium vixit trecentis quinquaginta annis, decem scilicet post mortem Phaleg. Ex modo autem isto loquendi innuitur quod aliqui fuerunt principales incitatores aliorum ad hoc aedificium; et etiam quod ex magno affectu, et cum multa et communi concordia hoc fecerunt.

Faciamus nobis civitatem et turrim,
idest turres, singulari pro plurali. Vel turrim vocat capitulum civitatis factum ad modum turris. Triplici autem ex caussa videntur ad hoc opus moti. Primo scilicet ex cupiditate regnandi, et tyrannicam potentiam super universam terram exercendi in urbe illa, quam scilicet et inexpugnabiliter et insuperabiliter fundare intendebant. Secundo ex ambitione nominis et famae ex hoc apud omnes obtinendae. Unde et hic dicitur: et celebremus nomen nostrum. Tertio secundum quosdam, ut consimile diluvium si accideret, evaderent: et ideo usque ultra nubes turrim voluerunt elevare, ut illuc diluvium non posset attingere.

Pertingat usque ad caelum,
idest usque ad supremam regionem aeris: quod caelum vocatur, vel quod secundum sensum caelo videtur esse conjunctum. Vel hoc dicunt secundum praesumptionem superbiae suae.

Descendit autem.
Nota quomodo hic et alibi Scriptura de Deo loquatur, quasi de uno temporali domino, qui de sublimi loco suo descendit ad videndum opera subditorum suorum, ut corrigat et reformet quicquid est corrigendum et reformandum in eis. Nota etiam quod in hoc modo loquendi docet rectum et ordinatum processum judicii. Nam culpa prius debet esse certa judici: et ideo oportet ut ipse vel ad se convocet judicandos: aut, si hoc modo bono fieri non potest, quod ipse per se vel per subdelegatos judices ad loca eorum accedat. Deus autem dicitur descendere ad videndum, pro quanto aspectus suae sapientiae et justitiae fertur ad videndum et puniendum crimina subditorum suorum. Dicit autem filii Adam, ut innuat quod isti erant similes Adae superbienti et ad scientiam sive sublimitatem attingere cupienti.

Et dixit: ecce unus est populus et cetera.
Hoc intellectualiter dixit Deus intra se et etiam ad Angelos suos. Notatur autem in his verbis caussa rationabilis et condigna perturbandi conatus et intentiones istorum. Erant enim sic affectuosi et irrevocabiliter intenti ad perficiendum opus incoeptum, et ad obtinendum id quod ex ipso opere finaliter intendebant, quod per fortes manus obstaculum a praedictis revocari non possent. Et quia ex unitate linguae et ex concordia voluntatum ad malum, robur vehemens assumebant, idcirco dixit Deus: ecce unus est populus et cetera. Et ex his subinfert poenam confusionis linguarum esse optimam ad turbandum eorum intentum et conatum. Et ad Angelos loquens subdit, venite igitur. Confusio enim linguarum potuit saltem quo ad aliquid fieri ministerio angelico. Vult autem Scriptura per hos vel consimiles modos loquendi ostendere quod Deus facit per Angelos ea quae per ipsos fieri possunt. Dicitur autem Deus hic descendere per efficaciam aut effectum potentiae suae in illa in quae agit. Loquitur autem sic ut sensibilius et terribilius hominibus ingerat Dei praesentiam et justitiam punitivam.

Ut non audiat unusquisque,
idest ut non intelligat, nec audiendo discernat.

Vocem proximi sui,
quicquid intendit significare per eam.

Et idcirco vocatum est nomen ejus Babel, quia ibi confusum est et cetera.
Babel enim interpretatur confusio. Divisio autem linguarum confusio linguarum dicitur, quia ex hoc lingua unius fiebat alteri confusa et inintelligibilis. Nota circa hoc, quod judicium est unum de universalibus judiciis Dei super genus humanum; et est tertium illorum universalium quae in super genus humanum; et est tertium illorum universalium quae in Scriptura sacra leguntur. Nam primum est inflictio mortalitatis. Secundum est diluvii exterminium. Nota, inquam, primo rectam correspondentiam ejus ad culpam pro qua est datum. Erat enim in illis perversa pax et unitas Deo valde contumeliosa, ipsisque damnosa, et electis onerosa et periculosa. Sicut enim nihil melius quam omnes insimul fortissime uniri in Deo et in omni bono: sic nihil pejus quam omnes fortissima conspiratione uniri ad malum. Sicut etiam Deo nihil magis honorificum quam quod omnia sibi soli ut summo capiti cohaereant et subjiciantur, nihilque aliud defendere aut magnificare appetant, nisi Dei imperium ac principatum. Et e contra nihil Deo contumeliosius ac intolerabilius, quam quod omnes Deo et ejus regno neglecto, aliquod caput et regnum sibi statuant toto posse. Erat ne ergo tolerandum quod homines paulo post tantum diluvium de novo propagati, unum vilem tyrannum, scilicet Nemroth, quasi unum caput omnium statuerent, et intra unam urbem, pro uno totius mundani regni capite conarentur quasi in aeternum fundare? Sicut autem superbis ad omnem machinationem semper intentis, magnitudo potestatis aderat valde nociva: sic quam plurimum expedit eis quod talis potestas aut omnino tollatur eisdem, aut saltem confringatur, et dividatur et impediatur. Scimus autem quod humanae dominationis potestas ex unica et concordi hominum multitudine consurgit et corroboratur; et ideo, quando superbe et pertinaciter conspirant ad malum, multum eis expedit quod dividantur. Sicut etiam electis plurimum prodest habere multos inductores et quasi compulsores ad bonum, sic eis est periculosissimum et multum onerosum, cum verbo et facto, doctrina et exemplo ab omnibus instigantur et compelluntur ad malum. Et sicut jucundum est electis potentiam et gloriam reproborum videre humiliatam et annullatam: sic valde est onerosum quando contrarium vident; et praecipue si in aeternum aut in tempus nimis longum semper excresceret aut perduraret. Quid autem aptius et pulchrius ad praedictorum impiam unitatem et potestatem dissecandam et confringendam, quam linguarum divisio et confusio? Per hanc enim fit ut ampliorem societatem homo habeat cum sua carne, quam cum hominibus, quorum linguae sunt sibi mutuo barbarae et ignotae. Per hanc etiam factum est ut his qui Deo non obediebant, et subditi non solum eis non obedirent, imo nec eorum monita vel praecepta intelligere possent. Praedicta autem non solum pro illo tempore docuerunt et profuerunt: sed etiam pro toto tempore quo superbia mundi regnat. Secundo nota ejus poenalitatem tam quoad malos, quam quoad bonos. Bonis enim est valde poenale quod non possunt communicare cum sanctis vel doctis universi orbis, saltem per literas et per scripta, nec docere se mutuo possunt, nec ad invicem consolari, nisi communicent in una aliqua lingua. Unde et ultra hoc est eis valde poenale, quod doctrinam salutarem fidei non possunt in omnes nationes cito disseminare, nec jam disseminatam, prout expedit, irrigare. Communiter autem quantum ad malos et bonos est valde poenosa res; quia ex diversitate linguarum oritur facilitas discordiarum atque bellorum, et difficultas stabilis nexus diversarum nationum in unum. Si autem quaeritur, quomodo a principio unus intellexit alium sine notitia linguae? Unde enim scivit quod per eamdem vocem intenderet significare illud quod ipse? Potest dici quod hoc, sicut et alia, factum est miraculose et forte etiam per quamdam rationalem conspirationem, per quam ex conformitate locutionis aliorum ejusque linguae ad suam, advertebat quod idipsum significare volebant. Si autem ultra quaeratur, an per hoc miraculum sit solum facta variatio in vi motiva linguae, aut etiam ultra hoc in imaginatione et intellectu? Dicendum quod in omnibus simul; quia ex habitibus illarum trium partium integratur una perfecta habituatio ad loquendum hanc vel illam linguam. Oportet enim quod sciat significata propria vocum illius linguae formandae et seriose connectendae. Tertio nota pro mysteriis, quod divisio linguarum moraliter designat divisionem et contrarietatem vitiorum et vitiosorum, qui quantumcumque videantur uniti, impossibile est quin concordialiter discordent, quia pravus alios non diligit nisi solum propter seipsum. Allegorice autem signant divisionem schismatum et haeresum, et culturam diversorum idolorum: in quibus unitas fidei in varias linguas errorum fuit multipliciter scissa. Sicut autem urbs et turris Babylonica significat omnes sedes superbiae, sic Nemroth omnia capita ejus: et secundum hoc potest multiplicare mysteria tam moralia quam allegorica juxta numerum et processum principalium sedium et capitum superborum.

No comments:

Post a Comment